| C. PLINIVS ROMANO SVO S. | |
| Mirificae rei non interfuisti; ne ego quidem, sed me recens | 6.15.1.1 |
| fabula excepit. Passennus Paulus, splendidus eques Romanus | |
| et in primis eruditus, scribit elegos. Gentilicium hoc illi: | |
| est enim municeps Properti atque etiam inter maiores suos | |
| Propertium numerat. Is cum recitaret, ita coepit dicere: | 2.1 |
| 'Prisce, iubes . . .'. Ad hoc Iauolenus Priscus (aderat enim ut | |
| Paulo amicissimus): 'Ego uero non iubeo.' Cogita qui risus | |
| hominum, qui ioci. Est omnino Priscus dubiae sanitatis, | 3.1 |
| interest tamen officiis, adhibetur consiliis atque etiam ius | |
| ciuile publice respondet: quo magis quod tunc fecit et | |
| ridiculum et notabile fuit. Interim Paulo aliena deliratio ali- | 4.1 |
| quantum frigoris attulit. Tam sollicite recitaturis prouiden- | |
| dum est, non solum ut sint ipsi sani uerum etiam ut sanos | |
| adhibeant. Vale. |