C. PLINIVS TACITO SVO S.
  Petis ut tibi auunculi mei exitum scribam, quo uerius 6.16.1.1
tradere posteris possis. Gratias ago; nam uideo morti eius si
celebretur a te immortalem gloriam esse propositam. Quam- 2.1
uis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi ut urbes
memorabili casu, quasi semper uicturus occiderit, quamuis
ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen
perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet. Equi- 3.1
dem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut
facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos uero quibus
utrumque. Horum in numero auunculus meus et suis libris
et tuis erit. Quo libentius suscipio, deposco etiam quod 5
iniungis.
  Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum 4.1
kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei
adparere nubem inusitata et magnitudine et specie. Vsus ille 5.1
sole, mox frigida, gustauerat iacens studebatque; poscit
soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud con-
spici poterat. Nubes—incertum procul intuentibus ex quo
monte (Vesuuium fuisse postea cognitum est)—oriebatur, 5
cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam
pinus expresserit. Nam longissimo uelut trunco elata in altum 6.1
quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu
euecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo
uicta in latitudinem uanescebat, candida interdum, inter-
dum sordida et maculosa prout terram cineremue sustulerat. 5
Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo uiro uisum. 7.1
Iubet liburnicam aptari; mihi si uenire una uellem facit
copiam; respondi studere me malle, et forte ipse quod
scriberem dederat. Egrediebatur domo; accipit codicillos 8.1
Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae (nam uilla eius
subiacebat, nec ulla nisi nauibus fuga): ut se tanto discrimini
eriperet orabat. Vertit ille consilium et quod studioso animo 9.1
incohauerat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse
non Rectinae modo sed multis (erat enim frequens amoenitas
orae) laturus auxilium. Properat illuc unde alii fugiunt, 10.1
rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet
adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes figuras
ut deprenderat oculis dictaret enotaretque.
  Iam nauibus cinis incidebat, quo propius accederent, cali- 11.1
dior et densior; iam pumices etiam nigrique et ambusti
et fracti igne lapides; iam uadum subitum ruinaque montis
litora obstantia. Cunctatus paulum an retro flecteret, mox
gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna 5
iuuat: Pomponianum pete.' Stabiis erat diremptus sinu medio 12.1
(nam sensim circumactis curuatisque litoribus mare infundi-
tur); ibi quamquam nondum periculo adpropinquante, con-
spicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat
in naues, certus fugae si contrarius uentus resedisset. Quo 5
tunc auunculus meus secundissimo inuectus, complectitur
trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua
securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat
cenat, aut hilaris aut (quod aeque magnum) similis hilari.
Interim e Vesuuio monte pluribus locis latissimae flammae 13.1
altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tene-
bris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes
relictos desertasque uillas per solitudinem ardere in re-
medium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quieuit 5
uerissimo quidem somno; nam meatus animae, qui illi propter
amplitudinem corporis grauior et sonantior erat, ab iis qui
limini obuersabantur audiebatur. Sed area ex qua diaeta 14.1
adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta sur-
rexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur.
Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui per-
uigilauerant reddit. In commune consultant, intra tecta 15.1
subsistant an in aperto uagentur. Nam crebris uastisque tre-
moribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc
nunc illuc abire aut referri uidebantur. Sub dio rursus quam- 16.1
quam leuium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod
tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem
ratio rationem, apud alios timorem timor uicit. Cer-
uicalia capitibus imposita linteis constringunt; id muni- 5
mentum aduersus incidentia fuit. Iam dies alibi, illic nox 17.1
omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces
multae uariaque lumina soluebant. Placuit egredi in litus, et
ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod
adhuc uastum et aduersum permanebat. Ibi super abiectum 18.1
linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam popo-
scit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius
odor sulpuris alios in fugam uertunt, excitant illum. Innitens 19.1
seruolis duobus adsurrexit et statim concidit, ut ego colligo,
crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui
illi natura inualidus et angustus et frequenter aestuans erat.
Vbi dies redditus (is ab eo quem nouissime uiderat tertius), 20.1
corpus inuentum integrum inlaesum opertumque ut fuerat
indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior.
  Interim Miseni ego et mater—sed nihil ad historiam, nec 21.1
tu aliud quam de exitu eius scire uoluisti. Finem ergo faciam.
Vnum adiciam, omnia me quibus interfueram quaeque 22.1
statim, cum maxime uera memorantur, audieram, perse-
cutum. Tu potissima excerpes; aliud est enim epistulam aliud
historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale.