| C. PLINIVS RESTITVTO SVO S. | |
| Indignatiunculam, quam in cuiusdam amici auditorio cepi, | 6.17.1.1 |
| non possum mihi temperare quo minus apud te, quia non | |
| contigit coram, per epistulam effundam. Recitabatur liber | |
| absolutissimus. Hunc duo aut tres, ut sibi et paucis uidentur, | 2.1 |
| diserti surdis mutisque similes audiebant. Non labra di- | |
| duxerunt, non mouerunt manum, non denique adsurrexerunt | |
| saltem lassitudine sedendi. Quae tanta grauitas? quae tanta | 3.1 |
| sapientia? quae immo pigritia adrogantia sinisteritas ac potius | |
| amentia, in hoc totum diem impendere ut offendas, ut | |
| inimicum relinquas ad quem tamquam amicissimum ueneris? | |
| Disertior ipse es? Tanto magis ne inuideris; nam qui inuidet | 4.1 |
| minor est. Denique siue plus siue minus siue idem praestas, | |
| lauda uel inferiorem uel superiorem uel parem: superiorem | |
| quia nisi laudandus ille non potes ipse laudari, inferiorem aut | |
| parem quia pertinet ad tuam gloriam quam maximum uideri, | 5 |
| quem praecedis uel exaequas. Equidem omnes qui aliquid in | 5.1 |
| studiis faciunt uenerari etiam mirarique soleo; est enim res | |
| difficilis ardua fastidiosa, et quae eos a quibus contemnitur | |
| inuicem contemnat. Nisi forte aliud iudicas tu. Quamquam | |
| quis uno te reuerentior huius operis, quis benignior aesti- | 5 |
| mator? Qua ratione ductus tibi potissimum indignationem | 6.1 |
| meam prodidi, quem habere socium maxime poteram. Vale. |