| C. PLINIVS SABINO SVO S. | |
| Rogas ut agam Firmanorum publicam causam; quod ego | 6.18.1.1 |
| quamquam plurimis occupationibus distentus adnitar. Cupio | |
| enim et ornatissimam coloniam aduocationis officio, et te | |
| gratissimo tibi munere obstringere. Nam cum familiaritatem | 2.1 |
| nostram, ut soles praedicare, ad praesidium ornamentumque | |
| tibi sumpseris, nihil est quod negare debeam, praesertim pro | |
| patria petenti. Quid enim precibus aut honestius piis aut | |
| efficacius amantis? Proinde Firmanis tuis ac iam potius | 3.1 |
| nostris obliga fidem meam; quos labore et studio meo dignos | |
| cum splendor ipsorum tum hoc maxime pollicetur, quod | |
| credibile est optimos esse inter quos tu talis exstiteris. Vale. |