| C. PLINIVS NEPOTI SVO S. | |
| Scis tu accessisse pretium agris, praecipue suburbanis? | 6.19.1.1 |
| Causa subitae caritatis res multis agitata sermonibus. Proxi- | |
| mis comitiis honestissimas uoces senatus expressit: 'Candidati | |
| ne conuiuentur, ne mittant munera, ne pecunias deponant.' | |
| Ex quibus duo priora tam aperte quam immodice fiebant; | 2.1 |
| hoc tertium, quamquam occultaretur, pro comperto habe- | |
| batur. Homullus deinde noster uigilanter usus hoc consensu | 3.1 |
| senatus sententiae loco postulauit, ut consules desiderium | |
| uniuersorum notum principi facerent, peterentque sicut aliis | |
| uitiis huic quoque prouidentia sua occurreret. Occurrit; nam | 4.1 |
| sumptus candidatorum, foedos illos et infames, ambitus lege | |
| restrinxit; eosdem patrimonii tertiam partem conferre iussit | |
| in ea quae solo continerentur, deforme arbitratus (et erat) | |
| honorem petituros urbem Italiamque non pro patria sed pro | 5 |
| hospitio aut stabulo quasi peregrinantes habere. Concursant | 5.1 |
| ergo candidati; certatim quidquid uenale audiunt emptitant, | |
| quoque sint plura uenalia efficiunt. Proinde si paenitet te | 6.1 |
| Italicorum praediorum, hoc uendendi tempus tam hercule | |
| quam in prouinciis comparandi, dum idem candidati illic | |
| uendunt ut hic emant. Vale. |