| C. PLINIVS TACITO SVO S. | |
| Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte | 6.20.1.1 |
| auunculi mei scripsi, cupere cognoscere, quos ego Miseni | |
| relictus (id enim ingressus abruperam) non solum metus | |
| uerum etiam casus pertulerim. 'Quamquam animus meminisse | |
| horret, . . . incipiam.' | 5 |
| Profecto auunculo ipse reliquum tempus studiis (ideo enim | 2.1 |
| remanseram) impendi; mox balineum cena somnus inquietus | |
| et breuis. Praecesserat per multos dies tremor terrae, minus | 3.1 |
| formidolosus quia Campaniae solitus; illa uero nocte ita | |
| inualuit, ut non moueri omnia sed uerti crederentur. Inrupit | 4.1 |
| cubiculum meum mater; surgebam inuicem, si quiesceret | |
| excitaturus. Resedimus in area domus, quae mare a tectis | |
| modico spatio diuidebat. Dubito, constantiam uocare an | 5.1 |
| imprudentiam debeam (agebam enim duodeuicensimum | |
| annum): posco librum Titi Liui, et quasi per otium lego | |
| atque etiam ut coeperam excerpo. Ecce amicus auunculi qui | |
| nuper ad eum ex Hispania uenerat, ut me et matrem sedentes, | 5 |
| me uero etiam legentem uidet, illius patientiam securitatem | |
| meam corripit. Nihilo segnius ego intentus in librum. | |
| Iam hora diei prima, et adhuc dubius et quasi languidus | 6.1 |
| dies. Iam quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in | |
| aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinae metus. | |
| Tum demum excedere oppido uisum; sequitur uulgus attoni- | 7.1 |
| tum, quodque in pauore simile prudentiae, alienum consilium | |
| suo praefert, ingentique agmine abeuntes premit et impellit. | |
| Egressi tecta consistimus. Multa ibi miranda, multas formi- | 8.1 |
| dines patimur. Nam uehicula quae produci iusseramus, | |
| quamquam in planissimo campo, in contrarias partes age- | |
| bantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem uestigio | |
| quiescebant. Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae | 9.1 |
| quasi repelli uidebamus. Certe processerat litus, multaque | |
| animalia maris siccis harenis detinebat. Ab altero latere nubes | |
| atra et horrenda, ignei spiritus tortis uibratisque discursibus | |
| rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat; fulguribus | 5 |
| illae et similes et maiores erant. Tum uero idem ille ex Hi- | 10.1 |
| spania amicus acrius et instantius 'Si frater' inquit 'tuus, tuus | |
| auunculus uiuit, uult esse uos saluos; si periit, superstites | |
| uoluit. Proinde quid cessatis euadere?' Respondimus non | |
| commissuros nos ut de salute illius incerti nostrae consulere- | 5 |
| mus. Non moratus ultra proripit se effusoque cursu periculo | 11.1 |
| aufertur. Nec multo post illa nubes descendere in terras, | |
| operire maria; cinxerat Capreas et absconderat, Miseni quod | |
| procurrit abstulerat. Tum mater orare hortari iubere, quo- | 12.1 |
| quo modo fugerem; posse enim iuuenem, se et annis et cor- | |
| pore grauem bene morituram, si mihi causa mortis non | |
| fuisset. Ego contra saluum me nisi una non futurum; dein | |
| manum eius amplexus addere gradum cogo. Paret aegre | 5 |
| incusatque se, quod me moretur. | |
| Iam cinis, adhuc tamen rarus. Respicio: densa caligo tergis | 13.1 |
| imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur. | |
| 'Deflectamus' inquam 'dum uidemus, ne in uia strati comi- | |
| tantium turba in tenebris obteramur.' Vix consideramus, et | 14.1 |
| nox non qualis inlunis aut nubila, sed qualis in locis clausis | |
| lumine exstincto. Audires ululatus feminarum, infantum | |
| quiritatus, clamores uirorum; alii parentes alii liberos alii | |
| coniuges uocibus requirebant, uocibus noscitabant; hi suum | 5 |
| casum, illi suorum miserabantur; erant qui metu mortis | |
| mortem precarentur; multi ad deos manus tollere, plures | 15.1 |
| nusquam iam deos ullos aeternamque illam et nouissimam | |
| noctem mundo interpretabantur. Nec defuerunt qui fictis | |
| mentitisque terroribus uera pericula augerent. Aderant qui | |
| Miseni illud ruisse illud ardere falso sed credentibus nun- | 5 |
| tiabant. Paulum reluxit, quod non dies nobis, sed aduentantis | 16.1 |
| ignis indicium uidebatur. Et ignis quidem longius substitit; | |
| tenebrae rursus cinis rursus, multus et grauis. Hunc identidem | |
| adsurgentes excutiebamus; operti alioqui atque etiam oblisi | |
| pondere essemus. Possem gloriari non gemitum mihi, non | 17.1 |
| uocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum | |
| omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mor- | |
| talitatis solacio credidissem. | |
| Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamue dis- | 18.1 |
| cessit; mox dies uerus; sol etiam effulsit, luridus tamen qualis | |
| esse cum deficit solet. Occursabant trepidantibus adhuc oculis | |
| mutata omnia altoque cinere tamquam niue obducta. Re- | 19.1 |
| gressi Misenum curatis utcumque corporibus suspensam | |
| dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Metus praeuale- | |
| bat; nam et tremor terrae perseuerabat, et plerique lymphati | |
| terrificis uaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur. | 5 |
| Nobis tamen ne tunc quidem, quamquam et expertis peri- | 20.1 |
| culum et exspectantibus, abeundi consilium, donec de | |
| auunculo nuntius. | |
| Haec nequaquam historia digna non scripturus leges et tibi | |
| scilicet qui requisisti imputabis, si digna ne epistula quidem | 5 |
| uidebuntur. Vale. |