| C. PLINIVS CANINIO SVO S. | |
| Sum ex iis qui mirer antiquos, non tamen (ut quidam) | 6.21.1.1 |
| temporum nostrorum ingenia despicio. Neque enim quasi | |
| lassa et effeta natura nihil iam laudabile parit. Atque adeo | 2.1 |
| nuper audiui Vergilium Romanum paucis legentem comoe- | |
| diam ad exemplar ueteris comoediae scriptam, tam bene ut | |
| esse quandoque possit exemplar. Nescio an noris hominem, | 3.1 |
| quamquam nosse debes; est enim probitate morum, ingenii | |
| elegantia, operum uarietate monstrabilis. Scripsit mimiambos | 4.1 |
| tenuiter argute uenuste, atque in hoc genere eloquentis- | |
| sime; nullum est enim genus quod absolutum non possit | |
| eloquentissimum dici. Scripsit comoedias Menandrum alios- | |
| que aetatis eiusdem aemulatus; licet has inter Plautinas | 5 |
| Terentianasque numeres. Nunc primum se in uetere co- | 5.1 |
| moedia, sed non tamquam inciperet ostendit. Non illi uis, | |
| non granditas, non subtilitas, non amaritudo, non dulcedo, | |
| non lepos defuit: ornauit uirtutes, insectatus est uitia; fictis | |
| nominibus decenter, ueris usus est apte. Circa me tantum | 6.1 |
| benignitate nimia modum excessit, nisi quod tamen poetis | |
| mentiri licet. In summa extorquebo ei librum legendumque, | 7.1 |
| immo ediscendum mittam tibi; neque enim dubito futurum, | |
| ut non deponas si semel sumpseris. Vale. |