| C. PLINIVS TIRONI SVO S. | |
| Magna res acta est omnium qui sunt prouinciis praefuturi, | 6.22.1.1 |
| magna omnium qui se simpliciter credunt amicis. Lustricius | 2.1 |
| Bruttianus cum Montanium Atticinum comitem suum in | |
| multis flagitiis deprehendisset, Caesari scripsit. Atticinus | |
| flagitiis addidit, ut quem deceperat accusaret. Recepta co- | |
| gnitio est; fui in consilio. Egit uterque pro se, egit autem | 5 |
| carptim et κατὰ κεφάλαιον, quo genere ueritas statim osten- | |
| ditur. Protulit Bruttianus testamentum suum, quod Atticini | 3.1 |
| manu scriptum esse dicebat; hoc enim et arcana familiaritas | |
| et querendi de eo, quem sic amasset, necessitas indicabatur. | |
| Enumerauit crimina foeda manifesta; quae ille cum diluere | 4.1 |
| non posset, ita regessit, ut dum defenditur turpis, dum | |
| accusat sceleratus probaretur. Corrupto enim scribae seruo | |
| interceperat commentarios intercideratque, ac per summum | |
| nefas utebatur aduersus amicum crimine suo. Fecit pulcher- | 5.1 |
| rime Caesar: non enim de Bruttiano, sed statim de Atticino | |
| perrogauit. Damnatus et in insulam relegatus; Bruttiano | |
| iustissimum integritatis testimonium redditum, quem quidem | |
| etiam constantiae gloria secuta est. Nam defensus expeditis- | 6.1 |
| sime accusauit uehementer, nec minus acer quam bonus et | |
| sincerus adparuit. Quod tibi scripsi, ut te sortitum prouinciam | 7.1 |
| praemonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam satis fidas, | |
| deinde scias si quis forte te (quod abominor) fallat, paratam | |
| ultionem. Qua tamen ne sit opus, etiam atque etiam attende; | |
| neque enim tam iucundum est uindicari quam decipi | 8.1 |
| miserum. Vale. |