| C. PLINIVS TRIARIO SVO S. | |
| Impense petis ut agam causam pertinentem ad curam | 6.23.1.1 |
| tuam, pulchram alioqui et famosam. Faciam, sed non gratis. | |
| 'Qui fieri potest' inquis 'ut non gratis tu?' Potest: exigam | |
| enim mercedem honestiorem gratuito patrocinio. Peto atque | 2.1 |
| etiam paciscor ut simul agat Cremutius Ruso. Solitum hoc | |
| mihi et iam in pluribus claris adulescentibus factitatum; nam | |
| mire concupisco bonos iuuenes ostendere foro, adsignare | |
| famae. Quod si cui, praestare Rusoni meo debeo, uel propter | 3.1 |
| natales ipsius uel propter eximiam mei caritatem; quem | |
| magni aestimo in isdem iudiciis, ex isdem etiam partibus | |
| conspici audiri. Obliga me, obliga ante quam dicat; nam cum | 4.1 |
| dixerit gratias ages. Spondeo sollicitudini tuae, spei meae, | |
| magnitudini causae suffecturum. Est indolis optimae breui | |
| producturus alios, si interim prouectus fuerit a nobis. Neque | 5.1 |
| enim cuiquam tam clarum statim ingenium ut possit emer- | |
| gere, nisi illi materia occasio, fautor etiam commendatorque | |
| contingat. Vale. |