| C. PLINIVS MACRO SVO S. | |
| Quam multum interest quid a quoque fiat! Eadem enim | 6.24.1.1 |
| facta claritate uel obscuritate facientium aut tolluntur altis- | |
| sime aut humillime deprimuntur. Nauigabam per Larium | 2.1 |
| nostrum, cum senior amicus ostendit mihi uillam, atque | |
| etiam cubiculum quod in lacum prominet: 'Ex hoc' inquit | |
| 'aliquando municeps nostra cum marito se praecipitauit.' | |
| Causam requisiui. Maritus ex diutino morbo circa uelanda | 3.1 |
| corporis ulceribus putrescebat; uxor ut inspiceret exegit; | |
| neque enim quemquam fidelius indicaturum, possetne sanari. | |
| Vidit desperauit hortata est ut moreretur, comesque ipsa | 4.1 |
| mortis, dux immo et exemplum et necessitas fuit; nam se | |
| cum marito ligauit abiecitque in lacum. Quod factum ne | 5.1 |
| mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non | |
| quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa. | |
| Vale. |