| C. PLINIVS HISPANO SVO S. | |
| Scribis Robustum, splendidum equitem Romanum, cum | 6.25.1.1 |
| Atilio Scauro amico meo Ocriculum usque commune iter | |
| peregisse, deinde nusquam comparuisse; petis ut Scaurus | |
| ueniat nosque, si potest, in aliqua inquisitionis uestigia in- | |
| ducat. Veniet; uereor ne frustra. Suspicor enim tale nescio | 2.1 |
| quid Robusto accidisse quale aliquando Metilio Crispo muni- | |
| cipi meo. Huic ego ordinem impetraueram atque etiam pro- | 3.1 |
| ficiscenti quadraginta milia nummum ad instruendum se | |
| ornandumque donaueram, nec postea aut epistulas eius aut | |
| aliquem de exitu nuntium accepi. Interceptusne sit a suis | 4.1 |
| an cum suis dubium: certe non ipse, non quisquam ex seruis | |
| eius adparuit, ut ne Robusti quidem. Experiamur tamen, | 5.1 |
| accersamus Scaurum; demus hoc tuis, demus optimi adule- | |
| scentis honestissimis precibus, qui pietate mira mira etiam | |
| sagacitate patrem quaerit. Di faueant ut sic inueniat ipsum, | |
| quemadmodum iam cum quo fuisset inuenit! Vale. | 5 |