| C. PLINIVS SERVIANO SVO S. | |
| Gaudeo et gratulor, quod Fusco Salinatori filiam tuam | 6.26.1.1 |
| destinasti. Domus patricia, pater honestissimus, mater pari | |
| laude; ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplici- | |
| tate comitate iuuenis senex grauitate. Neque enim amore | |
| decipior. Amo quidem effuse (ita officiis ita reuerentia | 2.1 |
| meruit), iudico tamen, et quidem tanto acrius quanto magis | |
| amo; tibique ut qui explorauerim spondeo, habiturum te | |
| generum quo melior fingi ne uoto quidem potuit. Superest | 3.1 |
| ut auum te quam maturissime similium sui faciat. Quam | |
| felix tempus illud, quo mihi liberos illius nepotes tuos, ut | |
| meos uel liberos uel nepotes, ex uestro sinu sumere et quasi | |
| pari iure tenere continget! Vale. | 5 |