| C. PLINIVS SEVERO SVO S. | |
| Rogas ut cogitem, quid designatus consul in honorem | 6.27.1.1 |
| principis censeas. Facilis inuentio, non facilis electio; est enim | |
| ex uirtutibus eius larga materia. Scribam tamen uel (quod | |
| malo) coram indicabo, si prius haesitationem meam ostendero. | |
| Dubito num idem tibi suadere quod mihi debeam. Desi- | 2.1 |
| gnatus ego consul omni hac, etsi non adulatione, specie tamen | |
| adulationis abstinui, non tamquam liber et constans, sed tam- | |
| quam intellegens principis nostri, cuius uidebam hanc esse | |
| praecipuam laudem, si nihil quasi ex necessitate decernerem. | 5 |
| Recordabar etiam plurimos honores pessimo cuique delatos, | 3.1 |
| a quibus hic optimus separari non alio magis poterat, quam | |
| diuersitate censendi; quod ipsum non dissimulatione et si- | |
| lentio praeterii, ne forte non iudicium illud meum sed obliuio | |
| uideretur. Hoc tunc ego; sed non omnibus eadem placent, | 4.1 |
| ne conueniunt quidem. Praeterea faciendi aliquid non faci- | |
| endiue ratio cum hominum ipsorum tum rerum etiam ac | |
| temporum condicione mutatur. Nam recentia opera maximi | 5.1 |
| principis praebent facultatem, noua magna uera censendi. | |
| Quibus ex causis, ut supra scripsi, dubito an idem nunc tibi | |
| quod tunc mihi suadeam. Illud non dubito, debuisse me in | |
| parte consilii tui ponere, quid ipse fecissem. Vale. | 5 |