| C. PLINIVS PONTIO SVO S. | |
| Scio quae tibi causa fuerit impedimento, quominus prae- | 6.28.1.1 |
| currere aduentum meum in Campaniam posses. Sed quam- | |
| quam absens totus huc migrasti: tantum mihi copiarum qua | |
| urbanarum qua rusticarum nomine tuo oblatum est, quas | |
| omnes improbe, accepi tamen. Nam me tui ut ita facerem | 2.1 |
| rogabant, et uerebar ne et mihi et illis irascereris, si non fecis- | |
| sem. In posterum nisi adhibueritis modum ego adhibebo; et | |
| iam tuis denuntiaui, si rursus tam multa attulissent, omnia | |
| relaturos. Dices oportere me tuis rebus ut meis uti. Etiam: | 3.1 |
| sed perinde illis ac meis parco. Vale. |