| C. PLINIVS QVADRATO SVO S. | |
| Auidius Quietus, qui me unice dilexit et (quo non minus | 6.29.1.1 |
| gaudeo) probauit, ut multa alia Thraseae (fuit enim familiaris) | |
| ita hoc saepe referebat, praecipere solitum suscipiendas esse | |
| causas aut amicorum aut destitutas aut ad exemplum perti- | |
| nentes. Cur amicorum, non eget interpretatione. Cur desti- | 2.1 |
| tutas? quod in illis maxime et constantia agentis et humanitas | |
| cerneretur. Cur pertinentes ad exemplum? quia plurimum | |
| referret, bonum an malum induceretur. Ad haec ego genera | 3.1 |
| causarum ambitiose fortasse, addam tamen claras et inlustres. | |
| Aequum est enim agere non numquam gloriae et famae, id | |
| est suam causam. Hos terminos, quia me consuluisti, dignitati | |
| ac uerecundiae tuae statuo. Nec me praeterit usum et esse et | 4.1 |
| haberi optimum dicendi magistrum; uideo etiam multos | |
| paruo ingenio litteris nullis, ut bene agerent agendo conse- | |
| cutos. Sed et illud, quod uel Pollionis uel tamquam Pollionis | 5.1 |
| accepi, uerissimum experior: 'Commode agendo factum est | |
| ut saepe agerem, saepe agendo ut minus commode', quia | |
| scilicet adsiduitate nimia facilitas magis quam facultas, nec | |
| fiducia sed temeritas paratur. Nec uero Isocrati quo minus | 6.1 |
| haberetur summus orator offecit, quod infirmitate uocis | |
| mollitia frontis ne in publico diceret impediebatur. Proinde | |
| multum lege scribe meditare, ut possis cum uoles dicere: | |
| dices cum uelle debebis. Hoc fere temperamentum ipse | 7.1 |
| seruaui; non numquam necessitati quae pars rationis est | |
| parui. Egi enim quasdam a senatu iussus, quo tamen in | |
| numero fuerunt ex illa Thraseae diuisione, hoc est ad exem- | |
| plum pertinentes. Adfui Baeticis contra Baebium Massam: | 8.1 |
| quaesitum est, an danda esset inquisitio; data est. Adfui | |
| rursus isdem querentibus de Caecilio Classico: quaesitum est, | |
| an prouinciales ut socios ministrosque proconsulis plecti | |
| oporteret; poenas luerunt. Accusaui Marium Priscum, qui lege | 9.1 |
| repetundarum damnatus utebatur clementia legis, cuius seueri- | |
| tatem immanitate criminum excesserat; relegatus est. Tuitus | 10.1 |
| sum Iulium Bassum, ut incustoditum nimis et incautum, | |
| ita minime malum; iudicibus acceptis in senatu reman- | |
| sit. Dixi proxime pro Vareno postulante, ut sibi inuicem | 11.1 |
| euocare testes liceret; impetratum est. In posterum opto | |
| ut ea potissimum iubear, quae me deceat uel sponte fecisse. | |
| Vale. |