| C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. | |
| Debemus mehercule natales tuos perinde ac nostros cele- | 6.30.1.1 |
| brare, cum laetitia nostrorum ex tuis pendeat, cuius dili- | |
| gentia et cura hic hilares istic securi sumus. Villa Camilliana, | 2.1 |
| quam in Campania possides, est quidem uetustate uexata; | |
| et tamen, quae sunt pretiosiora, aut integra manent aut | |
| leuissime laesa sunt. Attendimus ergo, ut quam saluberrime | 3.1 |
| reficiantur. Ego uideor habere multos amicos, sed huius | |
| generis, cuius et tu quaeris et res exigit, prope neminem. | |
| Sunt enim omnes togati et urbani; rusticorum autem praedi- | 4.1 |
| orum administratio poscit durum aliquem et agrestem, cui | |
| nec labor ille grauis nec cura sordida nec tristis solitudo | |
| uideatur. Tu de Rufo honestissime cogitas; fuit enim filio | 5.1 |
| tuo familiaris. Quid tamen nobis ibi praestare possit ignoro, | |
| uelle plurimum credo. Vale. |