| C. PLINIVS CORNELIANO SVO S. | |
| Euocatus in consilium a Caesare nostro ad Centum Cellas | 6.31.1.1 |
| (hoc loco nomen), magnam cepi uoluptatem. Quid enim | 2.1 |
| iucundius quam principis iustitiam grauitatem comitatem | |
| in secessu quoque ubi maxime recluduntur inspicere? Fue- | |
| runt uariae cognitiones et quae uirtutes iudicis per plures | |
| species experirentur. Dixit causam Claudius Ariston princeps | 3.1 |
| Ephesiorum, homo munificus et innoxie popularis; inde | |
| inuidia et a dissimillimis delator immissus, itaque absolutus | |
| uindicatusque est. | |
| Sequenti die audita est Gallitta adulterii rea. Nupta haec | 4.1 |
| tribuno militum honores petituro, et suam et mariti digni- | |
| tatem centurionis amore maculauerat. Maritus legato con- | |
| sulari, ille Caesari scripserat. Caesar excussis probationibus | 5.1 |
| centurionem exauctorauit atque etiam relegauit. Supererat | |
| crimini, quod nisi duorum esse non poterat, reliqua pars | |
| ultionis; sed maritum non sine aliqua reprehensione patientiae | |
| amor uxoris retardabat, quam quidem etiam post delatum | 5 |
| adulterium domi habuerat quasi contentus aemulum re- | |
| mouisse. Admonitus ut perageret accusationem, peregit | 6.1 |
| inuitus. Sed illam damnari etiam inuito accusatore necesse | |
| erat: damnata et Iuliae legis poenis relicta est. Caesar et | |
| nomen centurionis et commemorationem disciplinae militaris | |
| sententiae adiecit, ne omnes eius modi causas reuocare ad se | 5 |
| uideretur. | |
| Tertio die inducta cognitio est multis sermonibus et uario | 7.1 |
| rumore iactata, Iuli Tironis codicilli, quos ex parte ueros esse | |
| constabat, ex parte falsi dicebantur. Substituebantur crimini | 8.1 |
| Sempronius Senecio eques Romanus et Eurythmus Caesaris | |
| libertus et procurator. Heredes, cum Caesar esset in Dacia, | |
| communiter epistula scripta, petierant ut susciperet co- | |
| gnitionem. Susceperat; reuersus diem dederat, et cum ex | 9.1 |
| heredibus quidam quasi reuerentia Eurythmi omitterent | |
| accusationem, pulcherrime dixerat: 'Nec ille Polyclitus est | |
| nec ego Nero.' Indulserat tamen petentibus dilationem, cuius | |
| tempore exacto consederat auditurus. A parte heredum | 10.1 |
| intrauerunt duo omnino; postulauerunt, omnes heredes | |
| agere cogerentur, cum detulissent omnes, aut sibi quoque | |
| desistere permitteretur. Locutus est Caesar summa grauitate | 11.1 |
| summa moderatione, cumque aduocatus Senecionis et Eu- | |
| rythmi dixisset suspicionibus relinqui reos, nisi audirentur, | |
| 'Non curo' inquit 'an isti suspicionibus relinquantur, ego | |
| relinquor.' Dein conuersus ad nos: 'Ἐπιστήσατε quid facere | 12.1 |
| debeamus; isti enim queri uolunt quod sibi licuerit non | |
| accusari.' Tum ex consilii sententia iussit denuntiari heredi- | |
| bus omnibus, aut agerent aut singuli adprobarent causas non | |
| agendi; alioqui se uel de calumnia pronuntiaturum. | 5 |
| Vides quam honesti, quam seueri dies; quos iucundissimae | 13.1 |
| remissiones sequebantur. Adhibebamur cotidie cenae; erat | |
| modica, si principem cogitares. Interdum acroamata audie- | |
| bamus, interdum iucundissimis sermonibus nox ducebatur. | |
| Summo die abeuntibus nobis (tam diligens in Caesare | 14.1 |
| humanitas) xenia sunt missa. Sed mihi ut grauitas cognitio- | |
| num, consilii honor, suauitas simplicitasque conuictus, ita | |
| locus ipse periucundus fuit. Villa pulcherrima cingitur uiri- | 15.1 |
| dissimis agris, imminet litori, cuius in sinu fit cum maxime | |
| portus. Huius sinistrum brachium firmissimo opere munitum | |
| est, dextrum elaboratur. In ore portus insula adsurgit, quae | 16.1 |
| inlatum uento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque | |
| latere decursum nauibus praestet. Adsurgit autem arte | |
| uisenda: ingentia saxa latissima nauis prouehit contra; haec | |
| alia super alia deiecta ipso pondere manent ac sensim quodam | 5 |
| uelut aggere construuntur. Eminet iam et adparet saxeum | 17.1 |
| dorsum impactosque fluctus in immensum elidit et tollit; | |
| uastus illic fragor canumque circa mare. Saxis deinde pilae | |
| adicientur quae procedente tempore enatam insulam imi- | |
| tentur. Habebit hic portus, et iam habet nomen auctoris, | 5 |
| eritque uel maxime salutaris; nam per longissimum spatium | |
| litus importuosum hoc receptaculo utetur. Vale. |