| C. PLINIVS ROMANO SVO S. | |
| 'Tollite cuncta' inquit 'coeptosque auferte labores!' Seu | 6.33.1.1 |
| scribis aliquid seu legis, tolli auferri iube et accipe orationem | |
| meam ut illa arma diuinam (num superbius potui?), re uera | |
| ut inter meas pulchram; nam mihi satis est certare mecum. | |
| Est haec pro Attia Viriola, et dignitate personae et exempli | 2.1 |
| raritate et iudicii magnitudine insignis. Nam femina splen- | |
| dide nata, nupta praetorio uiro, exheredata ab octogenario | |
| patre intra undecim dies quam illi nouercam amore captus | |
| induxerat, quadruplici iudicio bona paterna repetebat. Sede- | 3.1 |
| bant centum et octoginta iudices (tot enim quattuor consiliis | |
| colliguntur), ingens utrimque aduocatio et numerosa sub- | |
| sellia, praeterea densa circumstantium corona latissimum | |
| iudicium multiplici circulo ambibat. Ad hoc stipatum tri- | 4.1 |
| bunal, atque etiam ex superiore basilicae parte qua feminae | |
| qua uiri et audiendi (quod difficile) et (quod facile) uisendi | |
| studio imminebant. Magna exspectatio patrum, magna | |
| filiarum, magna etiam nouercarum. Secutus est uarius | 5.1 |
| euentus; nam duobus consiliis uicimus, totidem uicti sumus. | |
| Notabilis prorsus et mira eadem in causa, isdem iudicibus, | |
| isdem aduocatis, eodem tempore tanta diuersitas. Accidit | 6.1 |
| casu, quod non casus uideretur: uicta est nouerca, ipsa heres | |
| ex parte sexta, uictus Suburanus, qui exheredatus a patre | |
| singulari impudentia alieni patris bona uindicabat, non ausus | |
| sui petere. | 5 |
| Haec tibi exposui, primum ut ex epistula scires, quae ex | 7.1 |
| oratione non poteras, deinde (nam detegam artes) ut oratio- | |
| nem libentius legeres, si non legere tibi sed interesse iudicio | |
| uidereris; quam, sit licet magna, non despero gratiam breuis- | |
| simae impetraturam. Nam et copia rerum et arguta diuisione | 8.1 |
| et narratiunculis pluribus et eloquendi uarietate renouatur. | |
| Sunt multa (non auderem nisi tibi dicere) elata, multa pu- | |
| gnacia, multa subtilia. Interuenit enim acribus illis et erectis | 9.1 |
| frequens necessitas computandi ac paene calculos tabulamque | |
| poscendi, ut repente in priuati iudicii formam centumuirale | |
| uertatur. Dedimus uela indignationi, dedimus irae, dedimus | 10.1 |
| dolori, et in amplissima causa quasi magno mari pluribus | |
| uentis sumus uecti. In summa solent quidam ex contubernali- | 11.1 |
| bus nostris existimare hanc orationem (iterum dicam) ut | |
| inter meas ὑπὲρ Κτησιφῶντος esse: an uere, tu facillime iudica- | |
| bis, qui tam memoriter tenes omnes, ut conferre cum hac | |
| dum hanc solam legis possis. Vale. | 5 |