| C. PLINIVS MAXIMO SVO S. | |
| Recte fecisti quod gladiatorium munus Veronensibus | 6.34.1.1 |
| nostris promisisti, a quibus olim amaris suspiceris ornaris. | |
| Inde etiam uxorem carissimam tibi et probatissimam habuisti, | |
| cuius memoriae aut opus aliquod aut spectaculum atque hoc | |
| potissimum, quod maxime funeri, debebatur. Praeterea tanto | 2.1 |
| consensu rogabaris, ut negare non constans, sed durum | |
| uideretur. Illud quoque egregie, quod tam facilis tam liberalis | |
| in edendo fuisti; nam per haec etiam magnus animus ostendi- | |
| tur. Vellem Africanae, quas coemeras plurimas, ad praefini- | 3.1 |
| tum diem occurrissent: sed licet cessauerint illae tempestate | |
| detentae, tu tamen meruisti ut acceptum tibi fieret, quod | |
| quo minus exhiberes, non per te stetit. Vale. |