| LIBER SEPTIMVS | |
| C. PLINIVS GEMINO SVO S. | |
| Terret me haec tua tam pertinax ualetudo, et quamquam | 7.1.1.1 |
| te temperantissimum nouerim, uereor tamen ne quid illi | |
| etiam in mores tuos liceat. Proinde moneo patienter resistas: | 2.1 |
| hoc laudabile hoc salutare. Admittit humana natura quod | |
| suadeo. Ipse certe sic agere sanus cum meis soleo: 'Spero | 3.1 |
| quidem, si forte in aduersam ualetudinem incidero, nihil me | |
| desideraturum uel pudore uel paenitentia dignum; si tamen | |
| superauerit morbus, denuntio ne quid mihi detis, nisi per- | |
| mittentibus medicis, sciatisque si dederitis ita uindicaturum, | 5 |
| ut solent alii quae negantur.' Quin etiam cum perustus | 4.1 |
| ardentissima febre, tandem remissus unctusque, acciperem a | |
| medico potionem, porrexi manum utque tangeret dixi, ad- | |
| motumque iam labris poculum reddidi. Postea cum uicen- | 5.1 |
| simo ualetudinis die balineo praepararer, mussantesque | |
| medicos repente uidissem, causam requisiui. Responderunt | |
| posse me tuto lauari, non tamen omnino sine aliqua suspi- | |
| cione. 'Quid' inquam 'necesse est?' atque ita spe balinei, cui | 6.1 |
| iam uidebar inferri, placide leniterque dimissa, ad abstinen- | |
| tiam rursus, non secus ac modo ad balineum, animum uultum- | |
| que composui. Quae tibi scripsi, primum ut te non sine | 7.1 |
| exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem | |
| temperantiam adstringerer, cum me hac epistula quasi pi- | |
| gnore obligauissem. Vale. |