| C. PLINIVS IVSTO SVO S. | |
| Quemadmodum congruit, ut simul et adfirmes te adsiduis | 7.2.1.1 |
| occupationibus impediri, et scripta nostra desideres, quae uix | |
| ab otiosis impetrare aliquid perituri temporis possunt? | |
| Patiar ergo aestatem inquietam uobis exercitamque trans- | 2.1 |
| currere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus | |
| saltem uacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis | |
| meis tibi exhibeam. Interim abunde est si epistulae non sunt | 3.1 |
| molestae; sunt autem et ideo breuiores erunt. Vale. |