| C. PLINIVS PRAESENTI SVO S. | |
| Tantane perseuerantia tu modo in Lucania, modo in | 7.3.1.1 |
| Campania? 'Ipse enim' inquis 'Lucanus, uxor Campana.' | |
| Iusta causa longioris absentiae, non perpetuae tamen. Quin | 2.1 |
| ergo aliquando in urbem redis? ubi dignitas honor amicitiae | |
| tam superiores quam minores. Quousque regnabis? quousque | |
| uigilabis cum uoles, dormies quamdiu uoles? quousque calcei | |
| nusquam, toga feriata, liber totus dies? Tempus est te | 3.1 |
| reuisere molestias nostras, uel ob hoc solum ne uoluptates | |
| istae satietate languescant. Saluta paulisper, quo sit tibi | |
| iucundius salutari; terere in hac turba, ut te solitudo delectet. | |
| Sed quid imprudens quem euocare conor retardo? Fortasse | 4.1 |
| enim his ipsis admoneris, ut te magis ac magis otio inuoluas; | |
| quod ego non abrumpi sed intermitti uolo. Vt enim, si cenam | 5.1 |
| tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut | |
| obtusus illis et oblitus stomachus his excitaretur, ita nunc | |
| hortor ut iucundissimum genus uitae non nullis interdum | |
| quasi acoribus condias. Vale. | 5 |