C. PLINIVS PONTIO SVO S.
|
|
Ais legisse te hendecasyllabos meos; requiris etiam quemad-
|
7.4.1.1
|
modum coeperim scribere, homo ut tibi uideor seuerus, ut
|
|
ipse fateor non ineptus. Numquam a poetice (altius enim
|
2.1
|
repetam) alienus fui; quin etiam quattuordecim natus annos
|
|
Graecam tragoediam scripsi. 'Qualem?' inquis. Nescio;
|
|
tragoedia uocabatur. Mox, cum e militia rediens in Icaria
|
3.1
|
insula uentis detinerer, Latinos elegos in illud ipsum mare
|
|
ipsamque insulam feci. Expertus sum me aliquando et heroo,
|
|
hendecasyllabis nunc primum, quorum hic natalis haec causa
|
|
est. Legebantur in Laurentino mihi libri Asini Galli de
|
5
|
comparatione patris et Ciceronis. Incidit epigramma Ciceronis
|
|
in Tironem suum. Dein cum meridie (erat enim aestas)
|
4.1
|
dormiturus me recepissem, nec obreperet somnus, coepi
|
|
reputare maximos oratores hoc studii genus et in oblecta-
|
|
tionibus habuisse et in laude posuisse. Intendi animum con-
|
5.1
|
traque opinionem meam post longam desuetudinem perquam
|
|
exiguo temporis momento id ipsum, quod me ad scribendum
|
|
sollicitauerat, his uersibus exaraui:
|
|
Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti
|
6.1
|
ausus de Cicerone dare est palmamque decusque,
|
|
lasciuum inueni lusum Ciceronis et illo
|
|
spectandum ingenio, quo seria condidit et quo
|
|
humanis salibus multo uarioque lepore
|
5
|
magnorum ostendit mentes gaudere uirorum.
|
|
Nam queritur quod fraude mala frustratus amantem
|
|
paucula cenato sibi debita sauia Tiro
|
|
tempore nocturno subtraxerit. His ego lectis
|
|
'cur post haec' inquam 'nostros celamus amores
|
10
|
nullumque in medium timidi damus atque fatemur
|
|
Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces
|
|
blanditias et furta nouas addentia flammas?'
|
|
Transii ad elegos; hos quoque non minus celeriter explicui,
|
7.1
|
addidi alios facilitate corruptus. Deinde in urbem reuersus
|
|
sodalibus legi; probauerunt. Inde plura metra si quid otii, ac
|
8.1
|
maxime in itinere temptaui. Postremo placuit exemplo
|
|
multorum unum separatim hendecasyllaborum uolumen
|
|
absoluere, nec paenitet. Legitur describitur cantatur etiam,
|
9.1
|
et a Graecis quoque, quos Latine huius libelli amor docuit,
|
|
nunc cithara nunc lyra personatur. Sed quid ego tam gloriose?
|
10.1
|
Quamquam poetis furere concessum est. Et tamen non de
|
|
meo sed de aliorum iudicio loquor; qui siue iudicant siue
|
|
errant, me delectat. Vnum precor, ut posteri quoque aut
|
|
errent similiter aut iudicent. Vale.
|
5
|