| C. PLINIVS CALPVRNIAE SVAE S. | |
| Incredibile est quanto desiderio tui tenear. In causa amor | 7.5.1.1 |
| primum, deinde quod non consueuimus abesse. Inde est quod | |
| magnam noctium partem in imagine tua uigil exigo; inde | |
| quod interdiu, quibus horis te uisere solebam, ad diaetam | |
| tuam ipsi me, ut uerissime dicitur, pedes ducunt; quod | 5 |
| denique aeger et maestus ac similis excluso a uacuo limine | |
| recedo. Vnum tempus his tormentis caret, quo in foro et | |
| amicorum litibus conteror. Aestima tu, quae uita mea sit, | 2.1 |
| cui requies in labore, in miseria curisque solacium. Vale. |