| C. PLINIVS MACRINO SVO S. | |
| Rara et notabilis res Vareno contigit, sit licet adhuc dubia. | 7.6.1.1 |
| Bithyni accusationem eius ut temere incohatam omisisse | |
| narrantur. 'Narrantur' dico? Adest prouinciae legatus, attulit | |
| decretum concilii ad Caesarem, attulit ad multos principes | |
| uiros, attulit etiam ad nos Vareni aduocatos. Perstat tamen | 2.1 |
| idem ille Magnus; quin etiam Nigrinum optimum uirum | |
| pertinacissime exercet. Per hunc a consulibus postulabat, ut | |
| Varenus exhibere rationes cogeretur. Adsistebam Vareno iam | 3.1 |
| tantum ut amicus et tacere decreueram. Nihil enim tam con- | |
| trarium quam si aduocatus a senatu datus defenderem ut | |
| reum, cui opus esset ne reus uideretur. Cum tamen finita | 4.1 |
| postulatione Nigrini consules ad me oculos rettulissent, | |
| 'Scietis' inquam 'constare nobis silentii nostri rationem, cum | |
| ueros legatos prouinciae audieritis.' Contra Nigrinus: 'Ad | |
| quem missi sunt?' Ego: 'Ad me quoque: habeo decretum | 5 |
| prouinciae.' Rursus ille: 'Potest tibi liquere.' Ad hoc ego: | 5.1 |
| 'Si tibi ex diuerso liquet, potest et mihi quod est melius | |
| liquere.' Tum legatus Polyaenus causas abolitae accusationis | 6.1 |
| exposuit, postulauitque ne cognitioni Caesaris praeiudicium | |
| fieret. Respondit Magnus iterumque Polyaenus. Ipse raro et | |
| breuiter interlocutus multum me intra silentium tenui. | |
| Accepi enim non minus interdum oratorium esse tacere | 7.1 |
| quam dicere. | |
| Atque adeo repeto me quibusdam capitis reis uel magis | |
| silentio quam oratione accuratissima profuisse. Mater amisso | 8.1 |
| filio (quid enim prohibet, quamquam alia ratio scribendae | |
| epistulae fuerit, de studiis disputare?) libertos eius eosdemque | |
| coheredes suos falsi et ueneficii reos detulerat ad principem, | |
| iudicemque impetrauerat Iulium Seruianum. Defenderam | 9.1 |
| reos ingenti quidem coetu; erat enim causa notissima, prae- | |
| terea utrimque ingenia clarissima. Finem cognitioni quaestio | |
| imposuit, quae secundum reos dedit. Postea mater adiit | 10.1 |
| principem, adfirmauit se nouas probationes inuenisse. Prae- | |
| ceptum est Suburano, ut uacaret finitam causam retractanti, | |
| si quid noui adferret. Aderat matri Iulius Africanus, nepos | 11.1 |
| illius oratoris, quo audito Passienus Crispus dixit: 'Bene | |
| mehercule, bene; sed quo tam bene?' Huius nepos, iuuenis | |
| ingeniosus sed non parum callidus, cum multa dixisset adsi- | |
| gnatumque tempus implesset, 'Rogo' inquit, 'Suburane, per- | 5 |
| mittas mihi unum uerbum adicere.' Tum ego, cum omnes | 12.1 |
| me ut diu responsurum intuerentur, 'Respondissem' inquam | |
| 'si unum illud uerbum Africanus adiecisset, in quo non dubito | |
| omnia noua fuisse.' Non facile me repeto tantum adsensum | 13.1 |
| agendo consecutum, quantum tunc non agendo. | |
| Similiter nunc et probatum et exceptum est, quod pro | |
| Vareno hactenus tacui. Consules, ut Polyaenus postulabat, | 14.1 |
| omnia integra principi seruauerunt; cuius cognitionem sus- | |
| pensus exspecto. Nam dies ille nobis pro Vareno aut securi- | |
| tatem et otium dabit aut intermissum laborem renouata | |
| sollicitudine iniunget. Vale. | 5 |