| C. PLINIVS SATURNINO SVO S. | |
| Et proxime Prisco nostro et rursus, quia ita iussisti, gratias | 7.7.1.1 |
| egi. Libentissime quidem: est enim mihi periucundum, quod | |
| uiri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut inuicem | |
| uos obligari putetis. Nam ille quoque praecipuam se uolu- | 2.1 |
| ptatem ex amicitia tua capere profitetur, certatque tecum | |
| honestissimo certamine mutuae caritatis, quam ipsum tem- | |
| pus augebit. Te negotiis distineri ob hoc moleste fero, quod | |
| deseruire studiis non potes. Si tamen alteram litem per | 5 |
| iudicem, alteram (ut ais) ipse finieris, incipies primum istic | |
| otio frui, deinde satiatus ad nos reuerti. Vale. |