| C. PLINIVS PRISCO SVO S. | |
| Exprimere non possum, quam iucundum sit mihi quod | 7.8.1.1 |
| Saturninus noster summas tibi apud me gratias aliis super alias | |
| epistulis agit. Perge ut coepisti, uirumque optimum quam | 2.1 |
| familiarissime dilige, magnam uoluptatem ex amicitia eius | |
| percepturus nec ad breue tempus. Nam cum omnibus uirtuti- | 3.1 |
| bus abundat, tum hac praecipue, quod habet maximam in | |
| amore constantiam. Vale. |