| C. PLINIVS FVSCO SVO S. | |
| Quaeris quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, | 7.9.1.1 |
| putem te studere oportere. Vtile in primis, et multi prae- | 2.1 |
| cipiunt, uel ex Graeco in Latinum uel ex Latino uertere in | |
| Graecum. Quo genere exercitationis proprietas splendorque | |
| uerborum, copia figurarum, uis explicandi, praeterea imita- | |
| tione optimorum similia inueniendi facultas paratur; simul | 5 |
| quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt. | |
| Intellegentia ex hoc et iudicium adquiritur. Nihil offuerit | 3.1 |
| quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi | |
| aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid | |
| tu quid ille commodius. Magna gratulatio si non nulla tu, | |
| magnus pudor si cuncta ille melius. Licebit interdum et no- | 5 |
| tissima eligere et certare cum electis. Audax haec, non tamen | 4.1 |
| improba, quia secreta contentio: quamquam multos uidemus | |
| eius modi certamina sibi cum multa laude sumpsisse, quos- | |
| que subsequi satis habebant, dum non desperant, antecessisse. | |
| Poteris et quae dixeris post obliuionem retractare, multa | 5.1 |
| retinere plura transire, alia interscribere alia rescribere. | |
| Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa | 6.1 |
| fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum | |
| fractum omissumque, postremo noua uelut membra peracto | |
| corpori intexere nec tamen priora turbare. Scio nunc tibi esse | 7.1 |
| praecipuum studium orandi; sed non ideo semper pugnacem | |
| hunc et quasi bellatorium stilum suaserim. Vt enim terrae | |
| uariis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac | |
| nunc illa meditatione recoluntur. Volo interdum aliquem ex | 8.1 |
| historia locum adprendas, uolo epistulam diligentius scribas. | |
| Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope | |
| poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo | |
| purusque ex epistulis petitur. Fas est et carmine remitti, non | 9.1 |
| dico continuo et longo (id enim perfici nisi in otio non potest), | |
| sed hoc arguto et breui, quod apte quantas libet occupationes | |
| curasque distinguit. Lusus uocantur; sed hi lusus non minorem | 10.1 |
| interdum gloriam quam seria consequuntur. Atque adeo (cur | |
| enim te ad uersus non uersibus adhorter?) | |
| ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur | 11.1 |
| si doctos digitos iussaque fiat opus | |
| et nunc informet Martem castamue Mineruam, | |
| nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum; | |
| utque sacri fontes non sola incendia sistunt, | 5 |
| saepe etiam flores uernaque prata iuuant, | |
| sic hominum ingenium flecti ducique per artes | |
| non rigidas docta mobilitate decet. | |
| Itaque summi oratores, summi etiam uiri sic se aut exerce- | 12.1 |
| bant aut delectabant, immo delectabant exercebantque. Nam | 13.1 |
| mirum est ut his opusculis animus intendatur remittatur. | |
| Recipiunt enim amores odia iras misericordiam urbanitatem, | |
| omnia denique quae in uita atque etiam in foro causisque | |
| uersantur. Inest his quoque eadem quae aliis carminibus | 14.1 |
| utilitas, quod metri necessitate deuincti soluta oratione | |
| laetamur, et quod facilius esse comparatio ostendit, libentius | |
| scribimus. | |
| Habes plura etiam fortasse quam requirebas; unum tamen | 15.1 |
| omisi. Non enim dixi quae legenda arbitrarer: quamquam | |
| dixi, cum dicerem quae scribenda. Tu memineris sui cuiusque | |
| generis auctores diligenter eligere. Aiunt enim multum legen- | |
| dum esse, non multa. Qui sint hi adeo notum probatumque | 16.1 |
| est, ut demonstratione non egeat; et alioqui tam immodice | |
| epistulam extendi, ut dum tibi quemadmodum studere | |
| debeas suadeo, studendi tempus abstulerim. Quin ergo pugil- | |
| lares resumis, et aliquid ex his uel istud ipsum quod coeperas | 5 |
| scribis? Vale. |