| C. PLINIVS MACRINO SVO S. | |
| Quia ipse, cum prima cognoui, iungere extrema quasi | 7.10.1.1 |
| auulsa cupio, te quoque existimo uelle de Vareno et Bithynis | |
| reliqua cognoscere. Acta causa hinc a Polyaeno, inde a Magno. | |
| Finitis actionibus Caesar 'Neutra' inquit 'pars de mora quere- | 2.1 |
| tur; erit mihi curae explorare prouinciae uoluntatem.' Mul- | 3.1 |
| tum interim Varenus tulit. Etenim quam dubium est an | |
| merito accusetur, qui an omnino accusetur incertum est! | |
| Superest ne rursus prouinciae quod damnasse dicitur placeat, | |
| agatque paenitentiam paenitentiae suae. Vale. | 5 |