| C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. | |
| Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos | 7.11.1.1 |
| ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo | |
| quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit. Adicis | |
| hos nongentis milibus posse uenire, ac tanto magis quaeris, | |
| an quod gessit ratum seruem. Ego uero seruo: quibus ex | 2.1 |
| causis, accipe. Cupio enim et tibi probatum et coheredibus | |
| meis excusatum esse, quod me ab illis maiore officio iubente | |
| secerno. Corelliam cum summa reuerentia diligo, primum ut | 3.1 |
| sororem Corelli Rufi, cuius mihi memoria sacrosancta est, | |
| deinde ut matri meae familiarissimam. Sunt mihi et cum | 4.1 |
| marito eius Minicio Iusto, optimo uiro, uetera iura; fuerunt | |
| et cum filio maxima, adeo quidem ut praetore me ludis meis | |
| praesederit. Haec, cum proxime istic fui, indicauit mihi | 5.1 |
| cupere se aliquid circa Larium nostrum possidere. Ego illi ex | |
| praediis meis quod uellet et quanti uellet obtuli exceptis | |
| maternis paternisque; his enim cedere ne Corelliae quidem | |
| possum. Igitur cum obuenisset mihi hereditas in qua praedia | 6.1 |
| ista, scripsi ei uenalia futura. Has epistulas Hermes tulit | |
| exigentique, ut statim portionem meam sibi addiceret, paruit. | |
| Vides quam ratum habere debeam, quod libertus meus meis | |
| moribus gessit. Superest ut coheredes aequo animo ferant | 7.1 |
| separatim me uendidisse, quod mihi licuit omnino non uen- | |
| dere. Nec uero coguntur imitari meum exemplum: non enim | 8.1 |
| illis eadem cum Corellia iura. Possunt ergo intueri utilitatem | |
| suam, pro qua mihi fuit amicitia. Vale. |