| C. PLINIVS MINICIO SVO S. | |
| Libellum formatum a me, sicut exegeras, quo amicus tuus, | 7.12.1.1 |
| immo noster (quid enim non commune nobis?), si res posceret | |
| uteretur, misi tibi ideo tardius ne tempus emendandi eum, id | |
| est disperdendi, haberes. Habebis tamen, an emendandi | 2.1 |
| nescio, utique disperdendi. Ὑμεῖς γὰρ οἱ εὔζηλοι optima quae- | |
| que detrahitis. Quod si feceris, boni consulam. Postea enim | 3.1 |
| illis ex aliqua occasione ut meis utar, et beneficio fastidi tui | |
| ipse laudabor, ut in eo quod adnotatum inuenies et supra- | |
| scripto aliter explicitum. Nam cum suspicarer futurum, ut | 4.1 |
| tibi tumidius uideretur, quoniam est sonantius et elatius, | |
| non alienum existimaui, ne te torqueres, addere statim pres- | |
| sius quiddam et exilius, uel potius humilius et peius, uestro | |
| tamen iudicio rectius. Cur enim non usquequaque tenui- | 5.1 |
| tatem uestram insequar et exagitem? Haec ut inter istas | |
| occupationes aliquid aliquando rideres, illud serio: uide ut | 6.1 |
| mihi uiaticum reddas, quod impendi data opera cursore | |
| dimisso. Ne tu, cum hoc legeris, non partes libelli, sed totum | |
| libellum improbabis, negabisque ullius pretii esse, cuius pre- | |
| tium reposcaris. Vale. | 5 |