| C. PLINIVS CORNVTO SVO S. | |
| Pareo, collega carissime, et infirmitati oculorum ut iubes | 7.21.1.1 |
| consulo. Nam et huc tecto uehiculo undique inclusus quasi | |
| in cubiculo perueni et hic non stilo modo uerum etiam | |
| lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo. | |
| Cubicula obductis uelis opaca nec tamen obscura facio. | 2.1 |
| Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus fenestris tan- | |
| tum umbrae quantum luminis habet. Sic paulatim lucem | |
| ferre condisco. Balineum adsumo quia prodest, uinum quia | 3.1 |
| non nocet, parcissime tamen. Ita adsueui, et nunc custos | |
| adest. | |
| Gallinam ut a te missam libenter accepi; quam satis acri- | 4.1 |
| bus oculis, quamquam adhuc lippus, pinguissimam uidi. | |
| Vale. |