| C. PLINIVS TACITO SVO S. | |
| Librum tuum legi et, quam diligentissime potui, adnotaui | 7.20.1.1 |
| quae commutanda, quae eximenda arbitrarer. Nam et ego | |
| uerum dicere adsueui, et tu libenter audire. Neque enim | |
| ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari | |
| merentur. Nunc a te librum meum cum adnotationibus tuis | 2.1 |
| exspecto. O iucundas, o pulchras uices! Quam me delectat | |
| quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, | |
| qua concordia simplicitate fide uixerimus! Erit rarum et | 3.1 |
| insigne, duos homines aetate dignitate propemodum aequales, | |
| non nullius in litteris nominis (cogor enim de te quoque | |
| parcius dicere, quia de me simul dico), alterum alterius studia | |
| fouisse. Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque | 4.1 |
| floreres, te sequi, tibi 'longo sed proximus interuallo' et esse | |
| et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia; | |
| sed tu mihi (ita similitudo naturae ferebat) maxime imitabilis, | |
| maxime imitandus uidebaris. Quo magis gaudeo, quod si quis | 5.1 |
| de studiis sermo, una nominamur, quod de te loquentibus | |
| statim occurro. Nec desunt qui utrique nostrum praeferan- | |
| tur. Sed nos, nihil interest mea quo loco, iungimur; nam mihi | 6.1 |
| primus, qui a te proximus. Quin etiam in testamentis debes | |
| adnotasse: nisi quis forte alterutri nostrum amicissimus, | |
| eadem legata et quidem pariter accipimus. Quae omnia huc | 7.1 |
| spectant, ut inuicem ardentius diligamus, cum tot uinculis | |
| nos studia mores fama, suprema denique hominum iudicia | |
| constringant. Vale. |