| C. PLINIVS PRISCO SVO S. | |
| Angit me Fanniae ualetudo. Contraxit hanc dum adsidet | 7.19.1.1 |
| Iuniae uirgini, sponte primum (est enim adfinis), deinde | |
| etiam ex auctoritate pontificum. Nam uirgines, cum ui morbi | 2.1 |
| atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiae- | |
| que mandantur. Quo munere Fannia dum sedulo fungitur, | |
| hoc discrimine implicita est. Insident febres, tussis increscit; | 3.1 |
| summa macies summa defectio. Animus tantum et spiritus | |
| uiget Heluidio marito, Thrasea patre dignissimus; reliqua | |
| labuntur, meque non metu tantum, uerum etiam dolore con- | |
| ficiunt. Doleo enim feminam maximam eripi oculis ciuitatis, | 4.1 |
| nescio an aliquid simile uisuris. Quae castitas illi, quae sancti- | |
| tas, quanta grauitas quanta constantia! Bis maritum secuta | |
| in exsilium est, tertio ipsa propter maritum relegata. Nam | 5.1 |
| cum Senecio reus esset quod de uita Heluidi libros composuis- | |
| set rogatumque se a Fannia in defensione dixisset, quaerente | |
| minaciter Mettio Caro, an rogasset respondit: 'Rogaui'; an | |
| commentarios scripturo dedisset: 'Dedi'; an sciente matre: | 5 |
| 'Nesciente'; postremo nullam uocem cedentem periculo | |
| emisit. Quin etiam illos ipsos libros, quamquam ex neces- | 6.1 |
| sitate et metu temporum abolitos senatus consulto, publi- | |
| catis bonis seruauit habuit, tulitque in exsilium exsili | |
| causam. Eadem quam iucunda quam comis, quam denique | 7.1 |
| (quod paucis datum est) non minus amabilis quam ueneranda! | |
| Eritne quam postea uxoribus nostris ostentare possimus? Erit | |
| a qua uiri quoque fortitudinis exempla sumamus, quam sic | |
| cernentes audientesque miremur, ut illas quae leguntur? Ac | 8.1 |
| mihi domus ipsa nutare, conuulsaque sedibus suis ruitura supra | |
| uidetur, licet adhuc posteros habeat. Quantis enim uirtutibus | |
| quantisque factis adsequentur, ut haec non nouissima occi- | |
| derit? Me quidem illud etiam adfligit et torquet, quod | 9.1 |
| matrem eius, illam (nihil possum inlustrius dicere) tantae | |
| feminae matrem, rursus uideor amittere, quam haec, ut reddit | |
| ac refert nobis, sic auferet secum, meque et nouo pariter et | |
| rescisso uulnere adficiet. Vtramque colui utramque dilexi: | 10.1 |
| utram magis nescio, nec discerni uolebant. Habuerunt officia | |
| mea in secundis, habuerunt in aduersis. Ego solacium relega- | |
| tarum, ego ultor reuersarum; non feci tamen paria atque eo | |
| magis hanc cupio seruari, ut mihi soluendi tempora supersint. | 5 |
| In his eram curis, cum scriberem ad te; quas si deus aliquis in | 11.1 |
| gaudium uerterit, de metu non querar. Vale. |