| C. PLINIVS CANINIO SVO S. | |
| Deliberas mecum quemadmodum pecunia, quam muni- | 7.18.1.1 |
| cipibus nostris in epulum obtulisti, post te quoque salua sit. | |
| Honesta consultatio, non expedita sententia. Numeres rei | |
| publicae summam: uerendum est ne dilabatur. Des agros: ut | |
| publici neglegentur. Equidem nihil commodius inuenio, | 2.1 |
| quam quod ipse feci. Nam pro quingentis milibus nummum, | |
| quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, | |
| agrum ex meis longe pluris actori publico mancipaui; eundem | |
| uectigali imposito recepi, tricena milia annua daturus. Per | 3.1 |
| hoc enim et rei publicae sors in tuto nec reditus incertus, et | |
| ager ipse propter id quod uectigal large supercurrit, semper | |
| dominum a quo exerceatur inueniet. Nec ignoro me plus | 4.1 |
| aliquanto quam donasse uideor erogauisse, cum pulcherrimi | |
| agri pretium necessitas uectigalis infregerit. Sed oportet | 5.1 |
| priuatis utilitatibus publicas, mortalibus aeternas anteferre, | |
| multoque diligentius muneri suo consulere quam facultatibus. | |
| Vale. |