| C. PLINIVS CELERI SVO S. | |
| Sua cuique ratio recitandi; mihi quod saepe iam dixi, ut | 7.17.1.1 |
| si quid me fugit (ut certe fugit) admonear. Quo magis miror, | 2.1 |
| quod scribis fuisse quosdam qui reprehenderent quod ora- | |
| tiones omnino recitarem; nisi uero has solas non putant | |
| emendandas. A quibus libenter requisierim, cur concedant | 3.1 |
| (si concedunt tamen) historiam debere recitari, quae non | |
| ostentationi sed fidei ueritatique componitur; cur tragoe- | |
| diam, quae non auditorium sed scaenam et actores; cur | |
| lyrica, quae non lectorem sed chorum et lyram poscunt. At | 5 |
| horum recitatio usu iam recepta est. Num ergo culpandus est | 4.1 |
| ille qui coepit? Quamquam orationes quoque et nostri | |
| quidam et Graeci lectitauerunt. Superuacuum tamen est reci- | 5.1 |
| tare quae dixeris. Etiam, si eadem omnia, si isdem omnibus, si | |
| statim recites; si uero multa inseras multa commutes, si quos- | |
| dam nouos quosdam eosdem sed post tempus adsumas, cur | |
| minus probabilis sit causa recitandi quae dixeris quam edendi? | 5 |
| Sed difficile est ut oratio dum recitatur satisfaciat. Iam hoc | 6.1 |
| ad laborem recitantis pertinet, non ad rationem non reci- | |
| tandi. Nec uero ego dum recito laudari, sed dum legor cupio. | 7.1 |
| Itaque nullum emendandi genus omitto. Ac primum quae | |
| scripsi mecum ipse pertracto; deinde duobus aut tribus lego; | |
| mox aliis trado adnotanda, notasque eorum, si dubito, cum | |
| uno rursus aut altero pensito; nouissime pluribus recito, ac si | 5 |
| quid mihi credis tunc acerrime emendo; nam tanto dili- | 8.1 |
| gentius quanto sollicitius intendo. Optime autem reuerentia | |
| pudor metus iudicant, idque adeo sic habe: Nonne si locu- | |
| turus es cum aliquo quamlibet docto, uno tamen, minus com- | |
| moueris quam si cum multis uel indoctis? Nonne cum | 9.1 |
| surgis ad agendum, tunc maxime tibi ipse diffidis, tunc com- | |
| mutata non dico plurima sed omnia cupis? utique si latior | |
| scaena et corona diffusior; nam illos quoque sordidos pullatos- | |
| que reueremur. Nonne si prima quaeque improbari putas, | 10.1 |
| debilitaris et concidis? Opinor, quia in numero ipso est | |
| quoddam magnum collatumque consilium, quibusque singu- | |
| lis iudicii parum, omnibus plurimum. Itaque Pomponius | 11.1 |
| Secundus (hic scriptor tragoediarum), si quid forte familiarior | |
| amicus tollendum, ipse retinendum arbitraretur, dicere sole- | |
| bat: 'Ad populum prouoco', atque ita ex populi uel silentio | |
| uel adsensu aut suam aut amici sententiam sequebatur. Tantum | 12.1 |
| ille populo dabat; recte an secus, nihil ad me. Ego enim non | |
| populum aduocare sed certos electosque soleo, quos intuear | |
| quibus credam, quos denique et tamquam singulos obseruem | |
| et tamquam non singulos timeam. Nam, quod M. Cicero de | 13.1 |
| stilo, ego de metu sentio: timor est, timor emendator asperri- | |
| mus. Hoc ipsum quod nos recitaturos cogitamus emendat; | |
| quod auditorium ingredimur emendat; quod pallemus hor- | |
| rescimus circumspicimus emendat. Proinde non paenitet me | 14.1 |
| consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non | |
| deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres | |
| aliquid quod his addam. Nihil enim curae meae satis est. | 15.1 |
| Cogito quam sit magnum dare aliquid in manus hominum, | |
| nec persuadere mihi possum non et cum multis et saepe | |
| tractandum, quod placere et semper et omnibus cupias. Vale. |