| C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. | |
| Calestrium Tironem familiarissime diligo et priuatis mihi | 7.16.1.1 |
| et publicis necessitudinibus implicitum. Simul militauimus, | 2.1 |
| simul quaestores Caesaris fuimus. Ille me in tribunatu | |
| liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum con- | |
| secutus, cum mihi Caesar annum remisisset. Ego in uillas | |
| eius saepe secessi, ille in domo mea saepe conualuit. Hic nunc | 3.1 |
| pro consule prouinciam Baeticam per Ticinum est petiturus. | |
| Spero, immo confido facile me impetraturum, ex itinere de- | 4.1 |
| flectat ad te, si uoles uindicta liberare, quos proxime inter | |
| amicos manumisisti. Nihil est quod uerearis ne sit hoc illi | |
| molestum, cui orbem terrarum circumire non erit longum | |
| mea causa. Proinde nimiam istam uerecundiam pone, teque | 5.1 |
| quid uelis consule. Illi tam iucundum quod ego, quam mihi | |
| quod tu iubes. Vale. |