| C. PLINIVS SATVRNINO SVO S. | |
| Requiris quid agam. Quae nosti: distringor officio, amicis | 7.15.1.1 |
| deseruio, studeo interdum, quod non interdum sed solum | |
| semperque facere, non audeo dicere rectius, certe beatius | |
| erat. Te omnia alia quam quae uelis agere moleste ferrem, | 2.1 |
| nisi ea quae agis essent honestissima. Nam et rei publicae suae | |
| negotia curare et disceptare inter amicos laude dignissimum | |
| est. Prisci nostri contubernium iucundum tibi futurum scie- | 3.1 |
| bam. Noueram simplicitatem eius, noueram comitatem; eun- | |
| dem esse (quod minus noram) gratissimum experior, cum tam | |
| iucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas. Vale. |