| C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. | |
| Gaudeo quidem esse te tam fortem, ut Mediolani occur- | 7.23.1.1 |
| rere Tironi possis, sed ut perseueres esse tam fortis, rogo ne | |
| tibi contra rationem aetatis tantum laboris iniungas. Quin | |
| immo denuntio, ut illum et domi et intra domum atque | |
| etiam intra cubiculi limen exspectes. Etenim, cum a me ut | 2.1 |
| frater diligatur, non debet ab eo quem ego parentis loco | |
| obseruo, exigere officium quod parenti suo remisisset. Vale. |