| C. PLINIVS GEMINO SVO S. | |
| Vmmidia Quadratilla paulo minus octogensimo aetatis | 7.24.1.1 |
| anno decessit usque ad nouissimam ualetudinem uiridis, atque | |
| etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto. | |
| Decessit honestissimo testamento: reliquit heredes ex besse | 2.1 |
| nepotem, ex tertia parte neptem. Neptem parum noui, | |
| nepotem familiarissime diligo, adulescentem singularem nec | |
| iis tantum, quos sanguine attingit, inter propinquos aman- | |
| dum. Ac primum conspicuus forma omnes sermones mali- | 3.1 |
| gnorum et puer et iuuenis euasit, intra quartum et uicensimum | |
| annum maritus, et si deus adnuisset pater. Vixit in contu- | |
| bernio auiae delicatae seuerissime, et tamen obsequentissime. | |
| Habebat illa pantomimos fouebatque, effusius quam principi | 4.1 |
| feminae conuenit. Hos Quadratus non in theatro, non domi | |
| spectabat, nec illa exigebat. Audiui ipsam cum mihi com- | 5.1 |
| mendaret nepotis sui studia, solere se, ut feminam in illo otio | |
| sexus, laxare animum lusu calculorum, solere spectare panto- | |
| mimos suos, sed cum factura esset alterutrum, semper se | |
| nepoti suo praecepisse abiret studeretque; quod mihi non | 5 |
| amore eius magis facere quam reuerentia uidebatur. | |
| Miraberis, et ego miratus sum. Proximis sacerdotalibus | 6.1 |
| ludis, productis in commissione pantomimis, cum simul the- | |
| atro ego et Quadratus egrederemur, ait mihi: 'Scis me hodie | |
| primum uidisse saltantem auiae meae libertum?' Hoc nepos. | |
| At hercule alienissimi homines in honorem Quadratillae | 7.1 |
| (pudet me dixisse honorem) per adulationis officium in thea- | |
| trum cursitabant exsultabant plaudebant mirabantur ac deinde | |
| singulos gestus dominae cum canticis reddebant; qui nunc | |
| exiguissima legata, theatralis operae corollarium, accipient | 5 |
| ab herede, qui non spectabat. Haec, quia soles si quid incidit | 8.1 |
| noui non inuitus audire, deinde quia iucundum est mihi quod | |
| ceperam gaudium scribendo retractare. Gaudeo enim pietate | |
| defunctae, honore optimi iuuenis; laetor etiam quod domus | |
| aliquando C. Cassi, huius qui Cassianae scholae princeps et | 5 |
| parens fuit, seruiet domino non minori. Implebit enim illam | 9.1 |
| Quadratus meus et decebit, rursusque ei pristinam digni- | |
| tatem celebritatem gloriam reddet, cum tantus orator inde | |
| procedet, quantus iuris ille consultus. Vale. |