| C. PLINIVS RVFO SVO S. | |
| O quantum eruditorum aut modestia ipsorum aut quies | 7.25.1.1 |
| operit ac subtrahit famae! At nos eos tantum dicturi aliquid | |
| aut lecturi timemus, qui studia sua proferunt, cum illi qui | |
| tacent hoc amplius praestent, quod maximum opus silentio | |
| reuerentur. Expertus scribo quod scribo. Terentius Iunior, | 2.1 |
| equestribus militiis atque etiam procuratione Narbonensis | |
| prouinciae integerrime functus, recepit se in agros suos, | |
| paratisque honoribus tranquillissimum otium praetulit. Hunc | 3.1 |
| ego inuitatus hospitio ut bonum patrem familiae, ut diligen- | |
| tem agricolam intuebar, de his locuturus, in quibus illum | |
| uersari putabam; et coeperam, cum ille me doctissimo ser- | |
| mone reuocauit ad studia. Quam tersa omnia, quam Latina, | 4.1 |
| quam Graeca! Nam tantum utraque lingua ualet, ut ea magis | |
| uideatur excellere, qua cum maxime loquitur. Quantum ille | |
| legit, quantum tenet! Athenis uiuere hominem, non in uilla | |
| putes. Quid multa? Auxit sollicitudinem meam effecitque | 5.1 |
| ut illis quos doctissimos noui, non minus hos seductos et quasi | |
| rusticos uerear. Idem suadeo tibi: sunt enim ut in castris sic | 6.1 |
| etiam in litteris nostris, plures cultu pagano quos cinctos et | |
| armatos, et quidem ardentissimo ingenio, diligenter scrutatus | |
| inuenies. Vale. |