| C. PLINIVS MAXIMO SVO S. | |
| Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse | 7.26.1.1 |
| nos dum infirmi sumus. Quem enim infirmum aut auaritia | |
| aut libido sollicitat? Non amoribus seruit, non adpetit | 2.1 |
| honores, opes neglegit et quantulumcumque, ut relicturus, | |
| satis habet. Tunc deos tunc hominem esse se meminit, inuidet | |
| nemini, neminem miratur neminem despicit, ac ne sermoni- | |
| bus quidem malignis aut attendit aut alitur: balinea ima- | 5 |
| ginatur et fontes. Haec summa curarum, summa uotorum | 3.1 |
| mollemque in posterum et pinguem, si contingat euadere, hoc | |
| est innoxiam beatamque destinat uitam. Possum ergo quod | 4.1 |
| plurimis uerbis, plurimis etiam uoluminibus philosophi docere | |
| conantur, ipse breuiter tibi mihique praecipere, ut tales esse | |
| sani perseueremus, quales nos futuros profitemur infirmi. | |
| Vale. | 5 |