| C. PLINIVS SVRAE SVO S. | |
| Et mihi discendi et tibi docendi facultatem otium praebet. | 7.27.1.1 |
| Igitur perquam uelim scire, esse phantasmata et habere pro- | |
| priam figuram numenque aliquod putes an inania et uana ex | |
| metu nostro imaginem accipere. Ego ut esse credam in primis | 2.1 |
| eo ducor, quod audio accidisse Curtio Rufo. Tenuis adhuc et | |
| obscurus, obtinenti Africam comes haeserat. Inclinato die | |
| spatiabatur in porticu; offertur ei mulieris figura humana | |
| grandior pulchriorque. Perterrito Africam se futurorum | 5 |
| praenuntiam dixit: iturum enim Romam honoresque ge- | |
| sturum, atque etiam cum summo imperio in eandem prouin- | |
| ciam reuersurum, ibique moriturum. Facta sunt omnia. | 3.1 |
| Praeterea accedenti Carthaginem egredientique naue eadem | |
| figura in litore occurrisse narratur. Ipse certe implicitus | |
| morbo futura praeteritis, aduersa secundis auguratus, spem | |
| salutis nullo suorum desperante proiecit. | 5 |
| Iam illud nonne et magis terribile et non minus mirum est | 4.1 |
| quod exponam ut accepi? Erat Athenis spatiosa et capax | 5.1 |
| domus sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus | |
| ferri, et si attenderes acrius, strepitus uinculorum longius | |
| primo, deinde e proximo reddebatur: mox adparebat idolon, | |
| senex macie et squalore confectus, promissa barba horrenti | 5 |
| capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatie- | |
| batque. Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per | 6.1 |
| metum uigilabantur; uigiliam morbus et crescente formidine | |
| mors sequebatur. Nam interdiu quoque, quamquam absces- | |
| serat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque | |
| causis timoris timor erat. Deserta inde et damnata solitudine | 5 |
| domus totaque illi monstro relicta; proscribebatur tamen, seu | |
| quis emere seu quis conducere ignarus tanti mali uellet. | |
| Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum audito- | 7.1 |
| que pretio, quia suspecta uilitas, percunctatus omnia docetur | |
| ac nihilo minus, immo tanto magis conducit. Vbi coepit | |
| aduesperascere, iubet sterni sibi in prima domus parte, poscit | |
| pugillares stilum lumen, suos omnes in interiora dimittit; | 5 |
| ipse ad scribendum animum oculos manum intendit, ne | |
| uacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret. | |
| Initio, quale ubique, silentium noctis; dein concuti ferrum, | 8.1 |
| uincula moueri. Ille non tollere oculos, non remittere stilum, | |
| sed offirmare animum auribusque praetendere. Tum crebre- | |
| scere fragor, aduentare et iam ut in limine, iam ut intra limen | |
| audiri. Respicit, uidet agnoscitque narratam sibi effigiem. | 5 |
| Stabat innuebatque digito similis uocanti. Hic contra ut | 9.1 |
| paulum exspectaret manu significat rursusque ceris et stilo | |
| incumbit. Illa scribentis capiti catenis insonabat. Respicit | |
| rursus idem quod prius innuentem, nec moratus tollit lumen | |
| et sequitur. Ibat illa lento gradu quasi grauis uinculis. Post- | 10.1 |
| quam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comi- | |
| tem. Desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit. | |
| Postero die adit magistratus, monet ut illum locum effodi | 11.1 |
| iubeant. Inueniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae | |
| corpus aeuo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat | |
| uinculis; collecta publice sepeliuntur. Domus postea rite | |
| conditis manibus caruit. | 5 |
| Et haec quidem adfirmantibus credo; illud adfirmare aliis | 12.1 |
| possum. Est libertus mihi non inlitteratus. Cum hoc minor | |
| frater eodem lecto quiescebat. Is uisus est sibi cernere quen- | |
| dam in toro residentem, admouentemque capiti suo cultros, | |
| atque etiam ex ipso uertice amputantem capillos. Vbi inluxit, | 5 |
| ipse circa uerticem tonsus, capilli iacentes reperiuntur. | |
| Exiguum temporis medium, et rursus simile aliud priori | 13.1 |
| fidem fecit. Puer in paedagogio mixtus pluribus dormiebat. | |
| Venerunt per fenestras (ita narrat) in tunicis albis duo cuban- | |
| temque detonderunt et qua uenerant recesserunt. Hunc quo- | |
| que tonsum sparsosque circa capillos dies ostendit. Nihil | 14.1 |
| notabile secutum, nisi forte quod non fui reus, futurus, si | |
| Domitianus sub quo haec acciderunt diutius uixisset. Nam in | |
| scrinio eius datus a Caro de me libellus inuentus est; ex quo | |
| coniectari potest, quia reis moris est summittere capillum, | 5 |
| recisos meorum capillos depulsi quod imminebat periculi | |
| signum fuisse. | |
| Proinde rogo, eruditionem tuam intendas. Digna res est | 15.1 |
| quam diu multumque consideres; ne ego quidem indignus, | |
| cui copiam scientiae tuae facias. Licet etiam utramque in | 16.1 |
| partem (ut soles) disputes, ex altera tamen fortius, ne me | |
| suspensum incertumque dimittas, cum mihi consulendi | |
| causa fuerit, ut dubitare desinerem. Vale. |