| C. PLINIVS SEPTICIO SVO S. | |
| Ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos | 7.28.1.1 |
| ex omni occasione ultra modum laudem. Agnosco crimen, | 2.1 |
| amplector etiam. Quid enim honestius culpa benignitatis? | |
| Qui sunt tamen isti, qui amicos meos melius norint? Sed, ut | |
| norint, quid inuident mihi felicissimo errore? Vt enim non | |
| sint tales quales a me praedicantur, ego tamen beatus quod | 5 |
| mihi uidentur. Igitur ad alios hanc sinistram diligentiam | 3.1 |
| conferant; nec sunt parum multi, qui carpere amicos suos | |
| iudicium uocant. Mihi numquam persuadebunt ut meos | |
| amari a me nimium putem. Vale. |