| C. PLINIVS MONTANO SVO S. | |
| Ridebis, deinde indignaberis, deinde ridebis, si legeris, quod | 7.29.1.1 |
| nisi legeris non potes credere. Est uia Tiburtina intra pri- | 2.1 |
| mum lapidem (proxime adnotaui) monimentum Pallantis ita | |
| inscriptum: 'Huic senatus ob fidem pietatemque erga patro- | |
| nos ornamenta praetoria decreuit et sestertium centies quin- | |
| quagies, cuius honore contentus fuit.' Equidem numquam | 3.1 |
| sum miratus quae saepius a fortuna quam a iudicio proficisce- | |
| rentur; maxime tamen hic me titulus admonuit, quam essent | |
| mimica et inepta, quae interdum in hoc caenum, in has sordes | |
| abicerentur, quae denique ille furcifer et recipere ausus est et | 5 |
| recusare, atque etiam ut moderationis exemplum posteris pro- | |
| dere. Sed quid indignor? Ridere satius, ne se magnum aliquid | 4.1 |
| adeptos putent, qui huc felicitate perueniunt ut rideantur. | |
| Vale. |