| C. PLINIVS GENITORI SVO S. | |
| Torqueor quod discipulum, ut scribis, optimae spei amisisti. | 7.30.1.1 |
| Cuius et ualetudine et morte impedita studia tua quidni | |
| sciam? cum sis omnium officiorum obseruantissimus, cumque | |
| omnes quos probas effusissime diligas. Me huc quoque urbana | 2.1 |
| negotia persequuntur; non desunt enim qui me iudicem aut | |
| arbitrum faciant. Accedunt querelae rusticorum, qui auribus | 3.1 |
| meis post longum tempus suo iure abutuntur. Instat et neces- | |
| sitas agrorum locandorum, perquam molesta: adeo rarum est | |
| inuenire idoneos conductores. Quibus ex causis precario studeo, | 4.1 |
| studeo tamen. Nam et scribo aliquid et lego; sed cum lego, | |
| ex comparatione sentio quam male scribam, licet tu mihi | |
| bonum animum facias, qui libellos meos de ultione Heluidi | 5.1 |
| orationi Demosthenis κατὰ Μειδίου confers. Quam sane, cum | |
| componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer (im- | |
| probum enim ac paene furiosum), sed tamen imitarer et | |
| sequerer, quantum aut diuersitas ingeniorum maximi et | 5 |
| minimi, aut causae dissimilitudo pateretur. Vale. |