| C. PLINIVS CORNVTO SVO S. | |
| Claudius Pollio amari a te cupit dignus hoc ipso quod cupit, | 7.31.1.1 |
| deinde quod ipse te diligit; neque enim fere quisquam exigit | |
| istud nisi qui facit. Vir alioqui rectus integer quietus ac paene | |
| ultra modum (si quis tamen ultra modum) uerecundus. Hunc, | 2.1 |
| cum simul militaremus, non solum ut commilito inspexi. | |
| Praeerat alae miliariae; ego iussus a legato consulari rationes | |
| alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foe- | |
| damque auaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam | 5 |
| integritatem, sollicitam diligentiam inueni. Postea promotus | 3.1 |
| ad amplissimas procurationes, nulla occasione corruptus | |
| ab insito abstinentiae amore deflexit; numquam secundis | |
| rebus intumuit; numquam officiorum uarietate continuam | |
| laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi labori- | 5 |
| bus suffecit, qua nunc otium patitur. Quod quidem paulisper | 4.1 |
| cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro | |
| ex liberalitate imperatoris Neruae emendis diuidendisque | |
| agris adiutor adsumptus. Etenim qua gloria dignum est, | |
| summo uiro in tanta eligendi facultate praecipue placuisse! | 5 |
| Idem quam reuerenter, quam fideliter amicos colat, multo- | 5.1 |
| rum supremis iudiciis, in his Anni Bassi grauissimi ciuis, | |
| credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione pro- | |
| rogat et extendit, ut librum de uita eius (nam studia quoque | |
| sicut alias bonas artes ueneratur) ediderit. Pulchrum istud et | 6.1 |
| raritate ipsa probandum, cum plerique hactenus defunctorum | |
| meminerint ut querantur. Hunc hominem adpetentissimum | 7.1 |
| tui, mihi crede, complectere adprehende, immo et inuita, ac | |
| sic ama tamquam gratiam referas. Neque enim obligandus sed | |
| remunerandus est in amoris officio, qui prior coepit. Vale. |