| C. PLINIVS FABATO PROSOCERO SVO S. | |
| Delector iucundum tibi fuisse Tironis mei aduentum; quod | 7.32.1.1 |
| uero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, | |
| unice laetor. Cupio enim patriam nostram omnibus qui- | |
| dem rebus augeri, maxime tamen ciuium numero: id enim | |
| oppidis firmissimum ornamentum. Illud etiam me non ut | 2.1 |
| ambitiosum sed tamen iuuat, quod adicis te meque et gra- | |
| tiarum actione et laude celebratos. Est enim, ut Xenophon | |
| ait, ἥδιστον ἄκουσμα ἔπαινος, utique si te mereri putes. Vale. |