| C. PLINIVS TACITO SVO S. | |
| Auguror nec me fallit augurium, historias tuas immortales | 7.33.1.1 |
| futuras; quo magis illis (ingenue fatebor) inseri cupio. Nam si | 2.1 |
| esse nobis curae solet ut facies nostra ab optimo quoque | |
| artifice exprimatur, nonne debemus optare, ut operibus no- | |
| stris similis tui scriptor praedicatorque contingat? Demonstro | 3.1 |
| ergo quamquam diligentiam tuam fugere non possit, cum sit | |
| in publicis actis, demonstro tamen quo magis credas, iucun- | |
| dum mihi futurum si factum meum, cuius gratia periculo | |
| creuit, tuo ingenio tuo testimonio ornaueris. | 5 |
| Dederat me senatus cum Herennio Senecione aduocatum | 4.1 |
| prouinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque | |
| Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur. Senecio, | |
| cum explorasset consules postulationibus uacaturos, conuenit | |
| me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem | 5 |
| exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona | |
| dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.' Respondi: | 5.1 |
| 'Cum simus aduocati a senatu dati, dispice num peractas | |
| putes partes nostras senatus cognitione finita.' Et ille: 'Tu | |
| quem uoles tibi terminum statues, cui nulla cum prouincia | |
| necessitudo nisi ex beneficio tuo et hoc recenti; ipse et natus | 5 |
| ibi et quaestor in ea fui.' Tum ego: 'Si fixum tibi istud ac | 6.1 |
| deliberatum, sequar te ut, si qua ex hoc inuidia, non tantum | |
| tua.' Venimus ad consules; dicit Senecio quae res ferebat, | 7.1 |
| aliqua subiungo. Vixdum conticueramus, et Massa questus | |
| Senecionem non aduocati fidem sed inimici amaritudinem | |
| implesse, impietatis reum postulat. Horror omnium; ego | 8.1 |
| autem 'Vereor' inquam, 'clarissimi consules, ne mihi Massa | |
| silentio suo praeuaricationem obiecerit, quod non et me reum | |
| postulauit.' Quae uox et statim excepta, et postea multo ser- | |
| mone celebrata est. Diuus quidem Nerua (nam priuatus quo- | 9.1 |
| que attendebat his quae recte in publico fierent) missis ad me | |
| grauissimis litteris non mihi solum, uerum etiam saeculo est | |
| gratulatus, cui exemplum (sic enim scripsit) simile antiquis | |
| contigisset. Haec, utcumque se habent, notiora clariora | 10.1 |
| maiora tu facies; quamquam non exigo ut excedas actae rei | |
| modum. Nam nec historia debet egredi ueritatem, et honeste | |
| factis ueritas sufficit. Vale. |