| C. PLINIVS TACITO SVO S. | |
| Neque ut magistro magister neque ut discipulo discipulus | 8.7.1.1 |
| (sic enim scribis), sed ut discipulo magister (nam tu magister, | |
| ego contra; atque adeo tu in scholam reuocas, ego adhuc | |
| Saturnalia extendo) librum misisti. Num potui longius hyper- | 2.1 |
| baton facere, atque hoc ipso probare eum esse me qui non | |
| modo magister tuus, sed ne discipulus quidem debeam dici? | |
| Sumam tamen personam magistri, exseramque in librum | |
| tuum ius quod dedisti, eo liberius quod nihil ex meis interim | 5 |
| missurus sum tibi in quo te ulciscaris. Vale. |